Quaerat nunc aliquis, unusne Hercules fuerit 11.52.1
et quot Liberi patres, et reliqua vetustatis situ obruta! ecce
in re parva villisque nostris adnexa, cuius adsidue copia
est, non constat inter auctores, rex nullumne solus habeat
aculeum, maiestate tantum armatus, an dederit quidem eum 5
natura, sed usum eius illi tantum negaverit. illud constat,
imperatorem aculeo non uti. mira plebei circa eum obe-
dientia. cum procedit, una est totum examen circaque eum 53.1
globatur, cingit, protegit, cerni non patitur. reliquo tem-
pore, cum populus in labore est, ipse opera intus circumit,
similis exhortanti, solus inmunis. circa eum satellites qui-
dam lictoresque, adsidui custodes auctoritatis. procedit foris 54.1
non nisi migraturo examine. id multo intellegitur ante, ali-
quot diebus murmure intus strepente, apparatus indice
diem tempestivum eligentium. si quis alam ei detruncet,
non fugiat examen. cum processere, se quaeque proximam 5
illi cupit esse, in officio conspici gaudet. fessum umeris
sublevant, validius fatigatum ex toto portant. si qua lassata
defecit aut forte aberravit, odore persequitur. ubicumque
ille consedit, ibi cunctarum castra sunt.