Tunc ostenta faciunt privata ac publica, uva de- 11.55.1
pendente in domibus templisque, saepe expiata magnis
eventibus. sedere in ore infantis tum etiam Platonis, sua-
vitatem illam praedulcis eloquii portendentes. sedere in
castris Drusi imperatoris, cum prosperrime pugnatum apud 5
Arbalonem est, hautquaquam perpetua haruspicum coniec-
tura, qui dirum id ostentum existimant semper. duce
prenso totum tenetur agmen, amisso dilabitur migratque 56.1
ad alios. esse utique sine rege non possunt. invitae autem
interemunt eos, cum plures fuere, potiusque nascentium
domos diruunt, si proventus desperatur. tunc et fucos abi-
gunt. quamquam et de his video dubitari propriumque iis 57.1
genus esse aliquos existimare, sicut furibus, grandissimis
inter illos, sed nigris lataque alvo, ita appellatis, quia fur-
tim devorent mella. certum est ab apibus fucos interfici.
utique regem non habent. et quo modo sine aculeo na- 5
scantur in quaestione est.