Vmido vere melior fetus, sicco mel copiosius; quod si 11.58.1
defecit aliquas alvos cibus, impetum in proximas faciunt
rapinae proposito. at illae contra derigunt aciem et, si
custos adsit, alterutra pars, quae sibi favere sensit, non ad-
petit eum. ex aliis quoque saepe dimicant causis duasque 5
acies contrarias duosque imperatores instruunt, maxime rixa
in convehendis floribus exserta et suos quibusque evocanti-
bus, quae dimicatio iniectu pulveris aut fumo tota discutitur,
reconciliatur vero lacte vel aqua mulsa.