Quin et morbos suapte natura sentiunt. index 11.63.1
eorum tristitia torpens et cum ante fores in teporem solis
promotis aliae cibos ministrant, cum defunctas progerunt
funerantiumque more comitantur exequias. rege ea peste 64.1
consumpto maeret plebes ignavo dolore, non cibos conve-
hens, non procedens; tristi tantum murmure glomeratur
circa corpus eius. subtrahitur itaque deductae multitudini.
alias spectantes exanimem luctum non minuunt; tunc quo- 5
que ni subveniatur, fame moriuntur. hilaritate igitur et
nitore sanitas aestimatur. sunt et operis morbi: cum
favos non explent, claron vocant; item blapsigonian, si
fetum non peragant.