Inimica et echo est resultanti sono, qui pavidas 11.65.1
alterno pulset ictu; inimica et nebula. aranei quoque vel
maxime hostiles: cum praevaluere, ut intexant, enecant
alvos. papilio etiam hic ignavus et inhonoratus, luminibus
accensis advolitans, pestifer, nec uno modo: nam et ipse 5
ceras depascitur et relinquit excrementa, e quibus teredines
gignuntur; fila etiam araneosa, quacumque incessit, alarum
maxime e lanugine obtexit. nascuntur et in ipso ligno tere- 66.1
dines, quae ceras praecipue adpetunt. infestat et aviditas
pastus, nimia florum satietate verno maxime tempore alvo
cita. oleo quidem non apes tantum, sed omnia insecta exa-
nimantur, praecipue si capite uncto in sole ponantur. ali- 67.1
quando et ipsae contrahunt mortis sibi causas, cum sensere
eximi mella, avide vorantes, cetero praeparcae et quae alio-
qui prodigas atque edaces non secus ac pigras et ignavas
proturbent. nocent et sua mella ipsis inlitaeque ab aversa 5
parte moriuntur. tot hostibus, tot casibus—et quotam
portionem eorum commemoro?—tam munificum animal
expositum est. remedia dicemus suis locis; nunc enim
sermo de natura est.