Gaudent plausu atque tinnitu aeris eoque 11.68.1
convocantur. quo manifestum est auditus quoque inesse
sensum. effecto opere, educto fetu functae munere omni
exercitationem tamen sollemnem habent, spatiataeque in
aperto et in altum elatae, gyris volatu editis, tum demum 5
ad cibum redeunt. vita <i>is longissima, ut prospere inimica 69.1
ac fortuita cedant, septenis annis. universas alvos num-
quam ultra decem annos durasse proditur. sunt qui mor-
tuas, si intra tectum hieme serventur, dein sole verno tor-
reantur ac ficulneo cinere tepido foveantur, putent revive- 5
scere; in totum vero amissas reparari ventribus bubulis 70.1
recentibus cum fimo obrutis, Vergilius iuvencorum cor-
pore exanimato, sicut equorum vespas atque crabrones,
sicut asinorum scarabaeos, mutante natura ex aliis quaedam
in alia. sed horum omnium coitus cernuntur, et tamen in 5
fetu eadem prope natura quae apibus.