Aranei conveniunt clunibus, pariunt vermiculos 11.85.1
ovis similes: nam nec horum differri potest genitura, quo-
niam insectorum vix ulla alia ratio est. pariunt autem om-
nia in tela, set sparsa, quia saliunt atque ita emittunt. pha-
langia tantum in ipso specu incubant magnum numerum, 5
qui, ut emersit, matrem consumit, saepe et patrem; adiuvat
enim incubare. pariunt autem et tr<e>cenos—ceterae pauciores
—et incubant triduo. consummantur aranei quater septe-
nis diebus.