Similiter his et scorpiones terrestres vermi- 11.86.1
culos ovorum specie pariunt similiterque pereunt, pestis
inportuna, veneni serpentium, nisi quod graviore supplicio
lenta per triduum morte conficiunt, virginibus letali semper
ictu et feminis fere in totum, viris autem matutino, exeuntes 5
cavernis prius quam aliquo fortuito ictu ieiunum egerant
venenum. semper cauda in ictu est nulloque momento 87.1
meditari cessat, ne quando desit occasioni; ferit et obliquo
ictu et inflexo. venenum ab <i>is candidum fundi Apollo-
dorus auctor est, in novem genera discriptis per colores
maxime supervacuos, quoniam non est scire quos minime 5
exitiales praedixerit. geminos quibusdam aculeos esse,
maresque saevissimos—nam coitum iis tribuit—, intel-
legi autem gracilitate et longitudine. venenum omnibus 88.1
medio die, cum incanduere solis ardoribus, itemque, cum
sitiunt, inexplebiles potus. constat et septena caudae inter-
nodia saeviora esse; pluribus enim sena sunt. hoc malum
Africae volucre etiam austri faciunt pandentibus bra<c>chia 5
ut remigia sublevantes; Apollodorus idem plane quibus-
dam inesse pinnas tradit. saepe Psylli, qui reliquarum 89.1
venena terrarum invehentes quaestus sui causa peregrinis
malis implevere Italiam, hos quoque importare conati sunt,
sed vivere intra Siculi caeli regionem non potuere. visuntur
tamen aliquando in Italia, sed innocui, multisque aliis in 5
locis, ut circa Pharum in Aegypto. in Scythia interemunt 90.1
etiam sues, alioqui vivaciores contra venena talia, nigras
quidem celerius, si in aquam se inmerserint. homini icto
putatur esse remedio ipsorum cinis potus in vino. magnam
adversitatem oleo mersis et stellionibus putant esse, inno- 5
cuis dumtaxat iis qui et ipsi carent sanguine, lacertarum
figura; a<e>que scorpiones in totum nulli<s> nocere quibus non
sit sanguis. quidam et ab ipsis fetum devorari arbitrantur; 91.1
unum modo relinqui sollertissimum et qui se ipsius matris
clunibus inponendo tutus et a cauda et a morsu loco fiat;
hunc esse reliquorum ultorem, qui postremo genitores su-
perne conficiat. pariuntur autem undeni. 5
  Chamaeleonum stelliones hi quodam modo na-
turam habent, rore tantum viventes praeterque araneis.