Similis cicadis vita, quarum duo genera: minores 11.92.1
quae primae proveniunt et novissimae pereunt; sunt autem
mutae. sequens est volatura <earum> quae canunt; vocantur
achetae et, quae minores ex his sunt, tet<ti>gonia. sed illae
magis canorae. mares canunt in utroque genere, feminae 5
silent. gentes vescuntur <i>is ad orientem, etiam Parthi opi-
bus abundantibus. ante coitum mares praeferunt, a coitu
feminas, ovis earum corrupti, quae sunt candida. coitus 93.1
supinis. asperitas praeacuta in dorso, qua excavant feturae
locum in terra. fit primo vermiculus, deinde ex eo quae
vocatur tet<t>igometra, cuius cortice rupto circa solstitia evo-
lant, noctu semper, primo nigrae atque durae. unum hoc ex 5
iis, quae vivunt, et sine ore est; pro eo quiddam aculea-
t<o>rum linguis simile, et hoc in pectore, quo rorem lambunt.
pectus ipsum fistulosum. hoc canunt achetae, ut dic<e>mus.
de cetero in ventre nihil est. excitatae cum subvolant, 94.1
umorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali.
isdem solis nullum ad excrementa corporis foramen. oculis
tam hebetes, ut, si quis digitum contrahens ac remittens
adpropinque<t ii>s, transeant velut folio <ludente>. quidam duo 5
alia genera faciunt earum: surculariam, quae sit grandior;
frumentariam, quam alii avenariam vocant, apparet enim si-
mul cum frumentis arescentibus. cicadae non nascun- 95.1
tur in raritate arborum—idcirco non sunt Cyrenis <nisi>
circa oppidum—nec in campis nec in frigidis aut um-
brosis nemoribus. est quaedam et his locorum differentia.
<in> Milesia regione paucis sunt locis, sed in Cepha<lla>nia am- 5
nis quidam paenuriam earum et copiam dirimit. at in Regino
agro silent omnes, ultra flumen in Locrensi canunt. pinna-
rum illis natura quae apibus, sed pro corpore amplior.