Calamus quoque odoratus in Arabia nascens 12.104.1
communis Indis atque Syriae est, in qua vincit omn<e>s. a
nostro mari CL stadiis inter Libanum montem aliumque
ignobilem (non, ut quidam existimavere, Antilibanum) in
convalle modica iuxta lacum, cuius palustria aestate siccan- 5
tur, tricenis ab eo stadiis calamus et iuncus odorati gig-
nuntur. sane enim dicamus et de iunco, quamvis alio herbis
dicato volumine, quoniam tamen hic unguentorum materia
tractatur. nihil ergo a ceteris sui generis differunt aspectu, 105.1
sed calamus praestanti odore statim e longinquo invitat,
mollior tactu, meliorque qui minus fragilis et qui assulose
potius quam qui raphani modo frangitur. inest fistulae ara- 106.1
neum, quod vocant florem, praestantiore cui numerosius.
reliqua probatio ut niger sit—damnantur albi—, melior,
quo brevior crassiorque, et lentus in frangendo. calamo
pretium in libras singulas 𐆖 I, iunco 𐆖 V. traduntque iun- 5
cum odoratum et in Campania inveniri.