Cypros in Aegypto est arbor, ziziphi foliis, 12.109.1
semine coriandri, candido, odorato. coquitur hoc in oleo
premiturque postea, quod cypros vocatur. pretium ei in
libras 𐆖 V. optimum e Canopica in ripis Nili nata, secun-
dum Ascalone Iudaeae, tertium <in> Cypro insula. odoris sua- 5
vitas quaedam. hanc esse dicunt arborem quae in Italia
ligustrum vocetur. in eodem tractu aspalathos nasci- 110.1
tur, spina candida magnitudine arboris modicae, flore rosae.
radix unguentis expetitur. tradunt in quocumque frutice
curvetur arcus caelestis, eandem quae sit aspalat<h>i suavita-
tem odoris exsistere; sed si in aspalatho, inenarrabilem 5
quandam. quam quidam erysisceptrum vocant, alii sceptrum.
probatio eius in colore rufo vel igneo tactuque spisso et
odore castorei. permutatur in libras 𐆖 V. in Aegypto 111.1
nascitur et maron, peius quam Lydium, maioribus foliis ac
variis; illa brevia ac minuta et odorata.
  Sed omnibus odoribus praefertur balsamum,
uni terrarum Iudaeae concessum, quondam in duobus tan- 5
tum hortis, utroque regio, altero iugerum viginti non am-
plius, altero pauciorum. ostendere arb<or>um hanc urbi Im-
peratores Vespasiani, clarumque dictu, a Pompeio Magno in
triumpho arbores quoque duximus. servit nunc haec ac 112.1
tributa pendit cum sua gente, in totum alia natura quam
nostri externique prodiderant. quippe viti similior est quam
myrto. malleolis seri didicit nuper, vincta ut vitis, et in-
plet colles vinearum modo. quae sine adminiculis se ipsa 5
sustinet, tondetur similiter fruticans ac rastris nitescit pro-
peratque nasci, intra tertium annum fructifera. folium
proximum tuburi, perpetua coma. saeviere in eam Iudaei 113.1
sicut in vitam quoque suam; contra defendere Romani, et
dimicatum pro frutice est; seritque nunc eum fiscus, nec
umquam fuit numerosior. proceritas intra bina cubita sub-
sistit. arbori tria genera: tenue et capillacea coma quod vo- 114.1
catur e<u>theriston; alterum scabro aspectu, incurvum, fruti-
cosum, odoratius; hoc trachy appellant, tertium eumeces,
quia est reliquis procerius, levi cortice. huic secunda boni-
tas, novissima eutheristo. semen eius vino proximum gustu, 115.1
colore rufum, nec sine pingui. peius in grano quod levius
atque viridius. ramus crassior quam myrto. inciditur vitro,
lapide osseisve cultellis; ferro laedi vitalia odit, emoritur
protinus, eodem amputari supervacua patiens. incidentis 5
manus libratur artifici temperamento, ne quid ultra corticem
violet. sucus e plaga manat quem opobalsamum vocant, 116.1
suavitatis eximiae. sed tenui gutta ploratu: lanis parva
colligitur in cornua, ex iis novo fictili conditur, crassiori
similis oleo et in musto candida; rufescit deinde simulque
durescit e tralucido. Alexandro Magno res ibi gerente toto 117.1
die aestivo unam concham impleri iustum erat, omni vero
fecunditate e maiore horto congios senos, e minore singulos,
cum et duplo rependebatur argent<o>, nunc etiam singularum
arborum largior vena. ter omnibus percutitur aestatibus, 5
postea deputatur. et sarmenta quoque in merce sunt. DCCC 118.1
HS amputatio ipsa surculusque veniere intra quintum de-
victae <Iudaeae> annum; xylobalsamum vocatur et coquitur
in unguentis. pro suco ipso substituere officinae. corticis
etiam ad medicamenta pretium est. praecipua autem gratia 5
lacrimae, secunda semini, tertia cortici, minima ligno. ex 119.1
hoc buxosum optimum, quod et odoratissimum, e semine
autem maximum et ponderosissimum, mordens gustu fer-
vensque in ore. adulteratur Petraeo hyperico, quod coar-
guitur magnitudine, inanitate, longitudine, odoris ignavia, 5
sapore piperis. lacrimae probatio ut sit e pingui tenuis ac 120.1
modice rufa et in fricando odorata. secundus candidi colo-
<ris>, peior viridis crassusque, pessimus niger, quippe ut oleum
senescit. ex omni incisura maxime probatur quod ante
semen fluxit. et alias adulteratur seminis suco, vixque 5
maleficium deprehenditur gustu amariore; esse enim debet
lenis, non subacidus, odore tantum austerus. vitiatur et 121.1
oleo rosae, cypri, lentisci, balani, terebinthi, myrti, resina,
galbano, cera Cypria, prout quaeque res fuit, nequissime
autem cummi: quoniam arescit, in manu inversa et in aqua
sidit, quae probatio eius gemina est. debet et sincerum 122.1
arescere, sed hoc cummi addita fragili crusta evenit. et
gustu deprehenditur, carbone vero quod cera resinaque
adulteratum est, nigriore flamma. nam melle mutatum sta-
tim in manu contrahit muscas. praeterea sinceri densatur 123.1
in tepida aqua gutta sidens ad ima vasa, adulterata olei
modo innatat et, si metopio vitiata est, circulo candido
cingitur. summa est probatio ut lac coagulet, in veste ma-
culas non faciat. nec manifestior alibi fraus, quippe milibus 5
denarium sextarii, empti vendente fisco trecenis denariis,
veneunt: in tantum expedit augere liquorem. xylobalsamo
pretium in libras 𐆖 VI.