Proxima Iudaeae Syria supra Phoenicen styracem 12.124.1
gignit circa Gabala et Marathunta et Casium Seleuciae mon-
tem. arbor est eodem nomine, cotoneo malo similis, lacri-
mae ex austero iucundi odoris; intus similitudo harundinis,
suco praegnans. in hanc circa canis ortus advolant pinnati 5
vermiculi erodentes, ob id scobe sordescit. styrax laudatur 125.1
post supra dicta ex Pisidia [Side], Cypro, Cilicia, Creta, mi-
nime ex Amano Syriae medicis, sed unguentariis magis.
colos in quacumque natione praefertur rufus et pinguiter
lentus, deterior furfurosus et cano situ obductus. adulteratur 5
cedri resina vel cummi, alias melle aut amygdalis amaris.
omnia ea deprehenduntur gustu. pretium optimo 𐆖 XVII.
exit et in Pamphylia, sed aridior minusque sucosus. 126.1
dat et galbanum Syria in eodem Amano monte e ferula,
quae eiusdem nominis, resinae modo; stagonitim appellant.
quod maxime laudant, cartilaginosum, purum ad similitudi-
nem hammoniaci minimeque lignosum. sic quoque adulte- 5
ratur faba aut sacopenio. sincerum, si uratur, fugat nidore
serpentes. permutatur in libras 𐆖 V. medicinae 127.1
hoc tantum, panacen et unguentis eadem gignit, nascentem
et in Psophide Arcadiae circaque Erymanthi fontem et in
Africa et in Macedonia, ferula sui generis quinque cubitorum,
foliis primo quaternis, mox senis in terra iacentibus, ampla 5
magnitudine rotundis, in cacumine vero oleagineis, semine
muscariis dependente ut ferulae. excipitur sucus inciso
caule messibus, radice autumno. laudatur candor eius co-
acti; sequens pallido statera, niger colos inprobatur. pre-
tium optimo in libras 𐆖 II. ab hac ferula differt quae 128.1
vocatur spondylion foliis tantum, quia sunt minora et platani
divisura. non nisi in opacis gignitur. semen eodem nomine
silis speciem habet, medicinae tantum utile. dat et 129.1
malobathrum Syria, arborem folio convoluto, colore aridi
folii, ex quo premitur oleum ad unguenta, fertiliore eius-
dem Aegypto. laudatius tamen ex India venit. in paludibus
ibi gigni tradunt lentis modo, odoratius croco, nigricans 5
scabrumque, quodam salis gustu. minus probatur candi-
dum. celerrime situm in vetustate sentit. sapor eius nardo
similis esse debet sub lingua. odor vero in vino subferve-
facti antecedit alios. in pretio quidem prodigio simile est,
a denaris singulis ad 𐆖 CCC pervenire libras, folium autem 10
ipsum in libras 𐆖 LX.