Namque et chamaeplatani vocantur coactae bre- 12.13.1
vitatis, quoniam arborum etiam abortus invenimus. hoc
quoque ergo in genere pumilionum infelicitas dicta erit.
fit autem et serendi genere et recidendi. primus C. Matius
ex equestri ordine, Divi Augusti amicus, invenit nemora 5
tonsilia intra hos LXXX annos.