Malus Assyria, quam alii Medicam vocant, venenis me- 12.15.1
detur. folium eius est unedonis intercurrentibus spinis.
pomum ipsum alias non manditur, odore praecellit foliorum
quoque, qui transit in vestes una conditus arcetque anima-
lium noxia. arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis 5
cadentibus, aliis maturescentibus, aliis vero subnascentibus.
temptavere gentes transferre ad sese propter remedii prae- 16.1
stantiam fictilibus in vasis, dato per cavernas radicibus
spiramento, qualiter omnia transitura longius seri aptissime
transferrique meminisse conveniet, ut semel quaeque dican-
tur. sed nisi apud Medos et in Perside nasci noluit. haec 5
est cuius grana Parthorum proceres incoquere diximus es-
culentis commendandi halitus gratia. nec alia arbor lau-
datur in Medis.