Oliva Indiae sterilis praeterquam oleastri fru- 12.26.1
ctus. passim vero quae piper gignunt iunip<i>ris nostris si-
miles, quamquam in fronte Caucasi solibus opposita gigni
tantum eas aliqui tradidere. semina a iunipiro distant par-
vulis siliquis, quales in p<h>asiolis videmus. hae prius quam 5
dehiscant decerptae tostaeque sole faciunt quod vocatur
piper longum, paulatim vero dehiscentes maturitate osten-
dunt candidum piper, quod deinde tostum solibus colore
rugisque mutatur. verum et his sua iniuria est, atque caeli 27.1
intemperie carbunculant fiuntque semina cassa et inania,
quod vocant bregma, sic Indorum lingua significante mortu-
um. hoc ex omni genere asperrimum est levissimumque et
pallidum, gratius nigrum, lenius utroque candidum. non est 28.1
huius arboris radix, ut aliqui existimavere, quod vocant
zingiberi, alii vero zimpiberi, quamquam sapore simili. id
enim in Arabia atque Trogodytica in villis nascitur, parva
herba, radice candida. celeriter ea cariem sentit, quamvis 5
in tanta amaritudine. pretium eius in libra<s> ๐†– VI. piper
longum facillime adulteratur Alexandrino sinapi. emitur in
libras ๐†– XV, album ๐†– VII, nigrum ๐†– IIII. usum eius ad- 29.1
eo placuisse mirum est; in aliis quippe suavitas cepit, in
aliis species invitavit: huic nec pomi nec bacae commen-
datio est aliqua. sola placere amaritudine, et hanc in Indos
peti! quis ille primus experiri cibis voluit aut cui in appe- 5
tenda aviditate esurire non fuit satis? utrumque silvestre
gentibus suis est et tamen pondere emitur ut aurum vel
argentum.
ย ย Piperis arborem iam et Italia habet, maiorem myrto nec
absimilem. amaritudo grano eadem quae piperi musteo 10
credatur esse: deest tosta illa maturitas ideoque et ruga-
rum colorisque similitudo. adulteratur iunipiri bacis mire
vim trahentibus; in pondere quidem multis modis.