Contermina Indis gens Ariana appellatur, cui spina 12.33.1
lacrima pretiosa murrae simili, difficili accessu propter acu-
leos adn<e>xos. ibi et frutex pestilens, * * * raphani, folio lauri,
odore equos invitans, qui paene equitatu orbavit Alexandrum
primo introitu. quod et in Gedrosis accidit item laureo 5
folio. et ibi spina tradita est, cuius liquor adspersus oculis 34.1
caecitatem infer<r>et omnibus animalibus, nec non et herba
praecipui odoris, referta minutis serpentibus, quarum ictu
protinus moriendum esset. Onesicritus tradit in Hyrca-
niae convallibus fico similes esse arbores quae vocentur 5
occhi, ex quibus defluat mel horis matutinis duabus.