Vicina est Bactriana, in qua bdellium lauda- 12.35.1
tissimum. arbor nigra, magnitudine oleae, folio roboris,
fructu caprifici. ipsi natura quae cummi. alii brochon
appellant, alii malacham, alii maldacon, nigrum vero et in offas
convolutum hadrobolon. esse autem debet tralucidae simile 5
cerae, odoratum et, cum frietur, pingue, gustu amarum citra
acorem. in sacris vino perfusum odoratius. nascitur et in Ara-
bia Indiaque et Media ac Babylone. aliqui peraticum vocant ex
Media advectum. fragilius hoc et crustosius amariusque, at 36.1
Indicum umidius et cumminosum. adulteratur amygdala nuce,
cetera eius genera cortice et scordasti—ita vocatur arbor
aemulo cummi—, sed deprehenduntur, semel quod dixisse
et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gustu, 5
igne. Bactrio nitor siccus multique candidi ungues, prae-
terea suum pondus, quo gravius esse aut levius non debeat.
pretium sincero in libras 𐆖 III.