Tylos insula in eodem sinu est, repleta silvis 12.38.1
qua spectat orientem quaque et ipsa aestu maris perfundi-
tur. magnitudo singulis arboribus fici, flos suavitate ine-
narrabili, pomum lupino simile, propter asperitatem intac-
tum omnibus animalibus. eiusdem insulae excelsiore sug- 5
gestu lanigerae arbores, alio modo quam Serum: his folia
infecunda, quae ni minora essent, vitium poterant videri.
ferunt mali cotonei amplitudine cucurbitas, quae maturitate
ruptae ostendunt lanuginis pilas, ex quibus vestes pretioso
linteo faciunt. arbore<m> vocant gossypinum, fertiliore 39.1
etiam Tylo minore, quae distat X p. Iuba circa fruti-
cem lanugines esse tradit linteaque ea Indicis praestantiora,
Arabiae autem arbore<m>, ex qua vestes faciant, cynas vocari,
folio palmae simili. sic Indos suae arbores vestiunt. in 5
Tylis autem et alia arbor floret albae violae specie, sed
magnitudine quadriplic<i>, sine odore, quod miremur in eo
tractu. est et alia similis, foliosior tamen roseique 40.1
floris, quem noctu conprimens aperire incipit solis exortu,
meridie expandit; incolae dormire eum dicunt. fert eadem
insula et palmas oleasque ac vites et cum reliquo pomorum
genere ficos. nulli arborum folia ibi decidunt, rigaturque 5
gelidis fontibus et imbres accipit.