Haec fuere numinum templa, priscoque ritu sim- 12.3.1
plicia rura etiam nunc deo praecellentem arborem dicant.
nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra quam lucos
et in iis silentia ipsa adoramus. arborum genera numinibus
suis dicata perpetuo servantur, ut Iovi aesculus, Apollini 5
laurus, Minervae olea, Veneri myrtus, Herculi populus. quin
et Silvanos Faunosque et dearum genera silvis ac sua nu-
mina tamquam e caelo attributa credimus. arbores postea 4.1
blandioribus fruge sucis hominem mitigavere. ex his re-
creans membra olei liquor viresque potus vini, tot denique
sapores anni sponte venientes et mensae, depugnetur licet
earum causa cum feris et pasti naufragorum corporibus pis- 5
ces expetantur, etiam nunc tamen secundae. mille praeter- 5.1
ea sunt usus earum, sine quis vita degi non possit. arbore
sulcamus maria terrasque admovemus, arbore exaedificamus
tecta. arborea et simulacra numinum fuere nondum pretio
excogitato beluarum cadaveri atque ut, a diis nato iure 5
luxuriae, eodem ebore numinum ora spectarentur et men-
sarum pedes. produnt Alpibus coercitas <u>t tum inexsuper-
abili munimento Gallias hanc primum habuisse causam super-
fundendi se Italiae, quod Helico ex Helvetiis civis earum
fabrilem ob artem Romae commoratus ficum siccam et uvam 10
oleique ac vini promissa remeans secum tulisset. quapropter
haec vel bello quaesisse venia sit.