Β Β De folio nardi plura dici par est ut principali in 12.42.1
unguentis. frutex est gravi et crassa radice, sed brevi ac
nigra fragilique, quamvis pingui, situm redolente, ut cypir<o>s,
aspero sapore, folio parvo densoque. cacumina in aristas
<s>e spargunt; ideo gemina dote nardi spicas ac folia celebrant. 5
alterum eius genus apud Gangen nascens damnatur in to-
tum ozaenitidos nomine, virus redolens. adulteratur et 43.1
pseudonardo herba, quae ubique nascitur crassiore atque
latiore folio et colore languido in candidum vergente, item
sua radice permixta ponderis causa et cummi spumaque
argenti aut stibi ac cypiro cypirive cortice. sincerum qui- 5
dem levitate deprehenditur et colore rufo odorisque suavi-
tate et gustu maxime siccante os, sapore iucundo. pretium
spicae in libras 𐆖 C. folii divisere annonam amplitudine.
hadrosphaerum vocatur maioribus pi<l>ulis 𐆖 XXXX. quod 44.1
minore folio est, mesosphaerum appellatur; emitur 𐆖 LX.
laudatissimum microsphaerum e minimis foliis; pretium
eius 𐆖 LXXV. odoris gratia omnibus, maior recentibus. nardo
colos, si inveteravit, nigriori melior. in nostro orbe proxime 45.1
laudatur Syriacum, mox Gallicum, tertio loco Creticum, quod
aliqui agrion vocant, alii phun, folio olusatri, caule cubitali,
geniculato, in purpura<m> albicante, radice obliqua villosaque
et imitante avium pedes. baccaris vocatur nardum rusticum, 5
de quo dicemus inter flores. sunt autem omnia ea herbae
praeter Indicum. ex iis Gallicum et cum radice vellitur
abluiturque vino. siccatur in umbra, alligatur fasciculis in
charta, non multum ab Indico differens, Syriaco tamen
levius. pretium 𐆖 III. in his probatio una, ne sint fragilia 46.1
et arida potius quam sicca folia. cum Gallico nardo semper
nascitur herba quae hirculus vocatur a gravitate odoris et
similitudine, qua maxime adulteratur. distat quod sine
cauliculo est et quod minoribus foliis quodque radicis ne- 5
que amarae neque odoratae.