Nardi vim habet et asarum, quod et ipsum 12.47.1
aliqui silvestre nardum appellant. est autem hederae foliis,
rotundioribus tantum mollioribusque, flore purpureo, radice
Gallici nardi, semine acinosum, saporis calidi ac vinosi, in
montibus umbrosis bis anno florens. optimum in Ponto, 5
proximum in Phrygia, tertium in Illyrico. foditur, cum
folia <a>mittere incipit, et in sole siccatur, celeriter situm
trahens ac senescens. inventa nuper et in Threcia herba
est cuius folia nihil ab Indico nardo distant.