Simile his et nomine et frutice cardamomum, se- 12.50.1
mine oblongo. metitur eodem modo in Arabia. quattuor
eius genera: viridissimum ac pingue, acutis angulis contu-
max frianti—hoc maxime laudatur—, proximum e rufo
candicans, tertium brevius atque nigrius, peius tamen vari- 5
um et facile tritu odorisque parvi, qui vero costo vicinus
esse debet. hoc et apud Medos nascitur. pretium optimi
in libras 𐆖 III.