Nec arboris ipsius quae sit facies constat. res in 12.55.1
Arabia gessimus et Romana arma in magnam partem eius
penetravere, Gaius etiam Caesar Augusti filius inde gloriam
petiit, nec tamen ab ullo, quod equidem sciam, Latino ar-
borum earum tradita est facies. Graecorum exempla vari- 56.1
ant: alii folio piri, minore dumtaxat et herbidi coloris, pro-
didere, alii lentisco similem subrutilo folio, quidam tere-
binthum esse, et hoc visum Antigono regi allato frutice.
Iuba rex iis voluminibus, quae scripsit ad C. Caesarem 5
Augusti filium ardentem fama Arabiae, tradit contorti esse
caudicis, ramis aceris maxime Pontici, sucum amygdalae
modo emittere, talesque in Carmania apparere et in Aegypto
satas studio Ptolemaeorum regnantium. cortice lauri esse 57.1
constat; quidam et folium simile dixere: talis certe fuit
arbor <S>ardibus, nam et Asiae reges serendi curam habuerunt.
qui mea aetate le<g>ati ex Arabia venerant, omnia incertiora
fecerunt, quod iure miremur, virgis etiam turis ad nos 5
commeantibus, quibus credi potest matrem quoque teretem
enodi fruticare trunco.