Meti semel anno solebat minore occasione ven- 12.58.1
dendi; iam quaestus alteram vi<n>demiam adfert. prior atque
naturalis vindemia circa canis ortum flagrantissimo aestu,
incidentibus qua maxime videatur esse praegnas tenuissi-
musque tendi cortex. laxatur hic plaga, non adimitur; inde 5
prosilit spuma pinguis. haec concreta densatur, ubi loci
natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circum-
pavita. purius illo modo, sed hoc ponderosius. quod in
arbore haesit, ferro depectitur, ideo corticosum. silva divisa 59.1
certis portionibus mutua innocentia tuta est: nemo saucias
arbores custodit, nemo furatur alteri. at Hercules Alexan-
driae, ubi tura interpolantur, nulla satis custodit diligentia
officinas. subligaria signantur opifici; persona additur capiti 5
densusve reticulus; nudi emittuntur: tanto minus fidei apud
nos poena quam apud illos silvae habent! autumno legitur 60.1
e<x> aestivo partu; hoc purissimum, candidum. secunda vin-
demia est vere, ad eam hieme corticibus incisis. rufum hoc
exit nec conparandum priori. illud carfiathum, hoc dathia-
thum vocant. creditur et novellae arboris candidius esse, 5
sed veteris odoratius. quidam et in insulis melius putant
gigni, Iuba in insulis negat nasci. quod ex eo rotundi- 61.1
tate guttae pependit, masculum vocamus, cum alias non fere
mas vocetur ubi non sit femina; religioni tributum, ne
sexus alter usurparetur. masculum aliqui putant a specie
te<s>tium dictum. praecipua autem gratia mammoso, cum 5
h<a>erente lacrima priore consecuta alia miscuit se. singula
haec manum inplere solita invenio, cum minore deripiendi
aviditate lentius nasci liceret. Graeci stagonian et atomum 62.1
tali modo appellant, minorem autem orobian. micas con-
cussu elisas mannam vocamus. etiamnum tamen inveniun-
tur guttae quae tertiam partem mnae, hoc est XXVIII de-
nariorum pondus, aequent. Alexandro Magno in pueritia 5
sine parsimonia tura ingerenti aris paedagogus Leonides
dixerat, ut illo modo, cum devicisset turiferas gentes, sup-
plicaret. at ille Arabiae potitus ture onustam navem misit
et exhortatus est, ut large deos adoraret. tus collectum 63.1
Sabotam camelis convehitur, porta ad id una patente. de-
gredi via capital reges fecere. ibi decumas deo quem vo-
cant Sabin mensura, non pondere, sacerdotes capiunt, nec
ante mercari licet: inde inpensae publicae tolerantur; nam 5
et benigne certo dierum numero deus hospites pascit. evehi
non potest nisi per Gebbanitas, itaque et horum regi pen-
ditur vectigal. caput eorum Thomna abest a Gaza, nostri 64.1
litoris in Iudaea oppido, <³⁰XXIIII>³⁰ XXXVII D p., quod divi-
ditur in mansiones camelorum LXV. sunt et quae sacer-
dotibus dantur portiones scribisque regum certae. sed
praeter hos et custodes satellitesque et ostiarii et ministri 5
populantur. iam quacumque iter est aliubi pro aqua, aliubi 65.1
pro pabulo aut pro mansionibus variisque portoriis pendunt,
ut sumptus in singulas camelos 𐆖 DCLXXXVIII ad nostrum
litus colligat, iterumque imperii nostri publicanis penditur.
itaque optimi turis libra 𐆖 VI pretium habet, secundi 𐆖 V, 5
tertii 𐆖 III. adulteratur apud nos resinae candidae gemma
perquam simili, sed deprehenditur quibus dictum est modis.
probatur candore, amplitudine, fragilitate, carbone, ut sta-
tim ardeat, item ne dentem recipiat potiusque in micas
frietur. 10