Cinnamomum et casias fabulose narravit anti- 12.85.1
quitas princepsque Herodotus avium nidis et privatim
phoenicis, in quo situ Liber pater educatus esset, ex inviis
rupibus arboribusque decuti carnis quam ipsae inferrent
pondere aut plumbatis sagittis, item casiam circa paludes, 5
propugnante unguibus diro vespertilionum genere aligeris-
que serpentibus, his commentis augentes rerum pretia. co- 86.1
mitata vero fabula est ad meridiani solis repercussus ine-
narrabilem quendam universitatis halitum e tota paeninsula
existere tot generum aurae spirante concentu, Magnique
Alexandri classibus Arabiam primum odoribus nuntiatam in 5
altum. omnia falsa, si quidem cinnamomum idemque cinna-
mum nascitur in Aethiopia Trogodytis conubio permixta.
hi mercantes id a conterminis vehunt per maria vasta rati- 87.1
bus, quas neque gubernacula regant neque remi trahant vel
inpellant vela, non ratio ulla adiuv<e>t: omnium instar ibi
sunt homo tantum et audacia. praeterea hibernum mare
exigunt circa brumam, euris tum maxime flantibus. hi recto 88.1
cursu per sinus inpellunt, atque a promunturii ambitu ar-
gestae deferunt in portu<m> Gebbanitarum qui vocatur Ocilia.
quam ob rem illi maxime id petunt, produntque vix quinto
anno reverti negotiatores et multos interire. contra reve- 5
hunt vitrea et aëna, vestes, fibulas cum armillis ac moni-
libus. ergo negotiatio illa feminarum maxime fide constat.