Celebratae sunt primum in ambulatione Academiae 12.9.1
Athenis cubitorum XXXIII radice ramos antecedente. nunc
est clara in Lycia fontis gelidi socia amoenitate, itineri ad-
posita, domicilii modo cava octoginta atque unius pedum
specu, nemorosa vertice et se vastis protegens ram<is> arbo- 5
r<um> instar, agros longis obtinens umbris ac, ne quid desit
speluncae imagini, saxea intus crepidinis corona muscosos
conplexa pumices, tam digna miraculo, ut Licinius Mu-
cianus ter consul et nuper provinciae eius legatus proden-
dum etiam posteris putaverit, epulatum intra eam se cum 10
duodevicensimo comite, large ipsa toros praebente frondis,
ab omni adflatu securum, optantem imbrium per folia cre-
pitus, laetiorem qua<m> marmorum nitore, picturae varietate,
laquearium auro cubuisse in eadem. aliud exemplum Gai 10.1
principis in Veliterno rure mirati unius tabulata laxeque
ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati, cum ipse
pars esset umbrae, quindecim convivarum ac ministerii ca-
paci triclinio, quam cenam appellavit ille nidum. est Gorty- 11.1
nae in insula Creta iuxta fontem platanus una insignis utrius-
que linguae monimentis, numquam folia dimittens, statimque
ei Graeciae fabulositas superfuit Iovem sub ea cum Europa
concubuisse, ceu vero non alia eiusdem generis esset in 5
Cypro. sed ex ea primum in ipsa Creta, ut est natura ho-
minum novitatis avida, platani satae regeneravere vitium,
quandoquidem commendatio arboris eius non alia maior est
quam soles aestate arcere, hieme admittere. inde in Italiam 12.1
quoque ad surburbana sua Claudio principe Marcelli Aeser-
nini libertus, sed qui se potentiae causa Caesaris libertis
adoptasset, spado Thessalicus praedives, ut merito dici possit
is quoque Dionysius, transtulit id genus. durantque et in 5
Italia portenta terrarum praeter illa scilicet quae ipsa ex-
cogitavit Italia.