Eadem Africa, qua vergit ad nos, insignem 13.104.1
arborem loton gignit, quam vocat celthim, et ipsam Italiae
familiarem, sed terra mutatam. praecipua est circa Syrtis
atque Nasamonas. magnitudo quae piro, quamquam Ne-
pos Cornelius brevem tradit. incisurae folio crebriores; 5
alioqui ilicis viderentur. differentiae plures, eaeque maxime
fructibus fiunt. magnitudo huic fabae, color croci, sed ante 105.1
maturitatem alius atque alius, sicut uvis. nascitur densus
in ramis myrti modo, non ut in Italia cerasis, tam dulcis
ibi cibo, ut nomen etiam genti terraeque dederit nimis ho-
spitali advenarum oblivione patriae. ferunt ventris non sen- 5
tire morbos qui eum mandant. melior sine interiore nucleo, 106.1
qui in altero genere osseus videtur. vinum quoque expri-
mitur illi simile mulso, quod ultra denos dies negat durare
idem Nepos bacasque concisas cum alica ad cibos doliis
condi. quin et exercitus pastos eo accepimus ultro citroque 5
commeantes per Africam. ligno colos niger; ad tibiarum
cantus expetitur. e radice cultellis capulos brevesque alios
usus excogitant.