Haec est materia luxus e cunctis maxime super- 13.20.1
vacui. margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen
transeunt, vestes prorogant tempus: unguenta ilico expirant
ac suis moriuntur horis. summa commendatio eorum ut
transeuntem feminam odor invitet etiam aliud agentis. exce- 5
duntque quadringenos denarios librae: tanti emitur voluptas
aliena; etenim odorem qui gerit, ipse non sentit. si tamen 21.1
et haec aliqua differentia signanda sunt, in M. Ciceronis
monumentis invenitur unguenta gratiora quae terram quam
quae crocum sapiant, quando etiam corruptissimo in genere
magis tamen iuvat quaedam ipsius vitii severitas. sed quos- 5
dam crassitudo maxime delectat, spissum appellantes, linique
iam, non solum perfundi, gaudent. vidimus etiam vestigia 22.1
pedum tingui, quod monstrasse M. Othonem Neroni principi
ferebant, quaeso ut qualiter sentiretur iuvaretque ab ea
parte corporis? nec non aliquem e privatis audivimus iussisse
spargi parietes balnearum unguento atque Gaium principem 5
solia temperari ac, ne principale videatur hoc bonum, et
postea quendam e servis Neronis. maxime tamen mirum 23.1
est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilae certe ac
signa, pulverulenta illa et cuspidibus horrida, unguuntur
festis diebus, utinamque dicere possemus quis primus insti-
tuisset! ita est nimirum: hac mercede corruptae orbem 5
terrarum devicere aquilae. ista patrocinia quaerimus vitiis,
ut per hoc ius sub casside unguenta sumantur.