Cetero terrarum omnium Aegyptus accommodatissima 13.26.1
unguentis, ab ea Campania est copia rosae. Iudaea vero
incluta est vel magis palmis, quarum natura nunc dicetur.
sunt quidem et in Europa vulgoque Italia, sed steriles.
ferunt in maritimis Hispaniae fructum, verum inmitem; dul- 5
cem in Africa, sed statim evanescentem. contra in oriente 27.1
ex iis vina gentiumque aliquis panis, plurimis vero etiam
quadrupedum cibus; quam ob rem iure dicentur externae.
nulla est in Italia sponte genita nec in alia parte terrarum
nisi in calida, frugifera vero nusquam nisi in fervida. 28.1
gignitur levi sabulosaque terra, maiore in parte et nitrosa.
gaudet riguis totoque anno bibere, cum amet sitientia. fimo
quidam etiam laedi putant, Assyriorum pars aliqua, si non
rivis misceat. genera earum plura, et prima frutice non 5
excedentia sterilem hunc—aliubi et ipsum fertilem—
brevisque rami orbe foliosum. tectori<i> vicem hic parietibus
plerisque in locis praestat contra aspergines. est et proce- 29.1
rioribus silva arbore ex ipsa, foliorum aculeo fruticante
circa totas pectinatim. quas silvestres intellegi necesse est,
incerta tamen libidine etiam mitioribus se miscent. reliquae,
teretes atque procerae, densis gradatisque corticum pollici- 5
bus aut orbibus faciles ad scandendum orientis se populis
praebent, vitilem sibi arborique indutis circulum mira per-
nicitate cum homine subeuntem. coma omnis in cacumine 30.1
et pomum est, non inter folia hoc, ut in ceteris, sed suis
inter ramos palmitibus racemosum, utraque natura uvae at-
que pomi. folia, cultrato mucrone lateribus in sese bifida,
tabellas primum demonstravere geminas, nunc ad funes vi- 5
tiliumque nexus et capitum levia umbracula finduntur.
arboribus, immo potius omnibus quae terra gignat herbis- 31.1
que etiam, utrumque esse sexum diligentissimi naturae tra-
dunt, quod in plenum satis sit dixisse hoc in loco, nullis
tamen arboribus manifestius. mas palmite floret, femina
citra florem germinat tantum spicae modo. utrisque autem 5
prima nascitur pomi caro, postea lignum intus, hoc est se-
men eius. argumentum quod parvae sine hoc reperiuntur
in eodem palmite. est autem oblongum, non ut olivis orbi- 32.1
culatum, praeterea caesum a dorso pulvinata fissura et in
alvo media plerisque umbilicatum. inde primum spargitur
radix. seritur autem pronum et bina iuxta composita se-
mina superque totidem; quoniam infirma e singulis planta 5
est, quaternae coalescunt. multis candidisque lignum hoc 33.1
a carnibus discernitur tunicis, aliis corpori adhaerentibus,
laxeque distans tantum cacuminis filo adhaeret. caro ma-
turescit anno. quibusdam tamen in locis, ut in Cypro,
quamquam ad maturitatem non perveniat, grato sapore dul- 5
cis est. folium ibi latius, fructus quam reliquis rotundior
nec ut devoretur corpus, verum ut expuatur suco modo ex-
presso. et in Arabia languide dulces traduntur esse palmae, 34.1
quamquam Iuba apud Scenitas Arabas praefert omnibus
saporibus quam vocant dablan. cetero sine maribus non
gignere feminas sponte edito nemore confirmant circaque
singulos plures nutare in eum pronas blandioribus comis. 5
illum erectis hispidum adflatu visuque ipso et pulvere etiam 35.1
reliquas maritare; huius arbore excisa viduvio sterilescere
feminas. adeoque est veneris intellectus, ut coitus etiam
excogitatus sit ab homine, e maribus flore ac lanugine, in-
terim vero tantum pulvere, insperso feminis. 5