Seruntur autem palmae et trunco duum cubitorum 13.36.1
longitudine, a cerebro ipso arboris fissuris diviso atque de-
fosso. et ab radice avulsae vitalis est satus et ramorum tener-
rimis. in Assyria ipsa quoque arbor strata in solo umido
tota radicatur, sed in frutices, non in arborem. ergo plan- 37.1
taria instituunt anniculasque transferunt et iterum bimas.
gaudent enim mutatione sedis, verna alibi, in Assyria autem
circa canis ortus. nec ferro attingunt ibi novellas, sed reli-
gant comas, ut in altitudinem exeant. robustas deputant 5
crassitudinis gratia, semipedales ramorum truncos relin-
quentes, qui decisi alibi necant matrem. diximus salsum 38.1
ab <i>is solum diligi. ergo, ubi non est tale, salem asper-
gunt, non radicibus, sed longius paulo. quaedam in Syria
et Aegypto in binos se dividunt truncos, in Creta et in ter-
nos, quaedamque et quinos. ferunt statim in trimatu, in 5
Cypro vero, Syria, Aegypto quadrimae, aliae quinquennes,
altitudine hominis, nullo intus pomi ligno quamdiu sunt
novellae, ob id spadonum accepto nomine.