Genera earum multa. sterilibus ad materias ope- 13.39.1
rumque lautiora utitur Assyria et tota Persis. sunt et cae-
duae palmarum quoque silvae, rursus germinantes ab radice
succisae. dulcis medulla earum in cacumine, quod cerebrum
appellant, exemptaque vivunt, quod non aliae. vocantur 5
autem chamaeropes, folio latiore ac molli ad vitilia utilissi-
mae, copiosae in Creta, sed magis in Sicilia. e palmis pru-
nae vivaces ignisque lentus. fructiferarum aliis brevius 40.1
lignum in pomo, aliis longius, his mollius, illis durius, qui-
busdam osseum, limarum dente contra fascinantes religione
politum. aliud pluribus vestitum paucioribusve tunicis, aliud
crassioribus tenuioribusve. ita fiunt undequinquaginta ge- 5
nera, si quis omnium persequi velit nomina, etiam barbara,
vinorumque ex iis differentias. clarissimae omnium, quas 41.1
regias appellavere ob honorem, quoniam regibus tantum
Persidis servarentur, Babylone natae uno in horto Bagou;
ita vocant spadones, qui apud eos etiam regnavere. hortus
ille numquam nisi dominantis in aula fuit. at in meridiano 42.1
orbe praecipuam optinent nobilitatem syagri proximamque
margarides. hae breves, candidae, rotundae, acinis quam
quam balanis similiores, quare et nomen a margaritis acce-
pere. una earum arbor in Chora esse traditur, una et sya- 5
grorum, mirumque de ea accepimus, cum phoenice ave,
quae putatur ex huius palmae argumento nomen accepisse,
intermori ac renasci ex se ipsa, eratque, cum proderem,
fertilis. pomum ipsum grande, durum, horridum et a ceteris 43.1
generibus distans sapore quodam ferinae in apris evidentis-
simo, quae causa nominis. quarta auctoritas sandalidum a
similitudine appellatarum. iam in Aethiopiae fine quinque
harum, qui plurimas, arbores tradunt, non raritate magis 5
quam suavitate mirabiles. ab his car<y>otae maxime celebrantur, 44.1
et cibo quidem, sed et suco uberrimae, ex quibus praecipua
vina orienti, ini<mic>a capiti, unde pomo nomen. sed ut copia
ibi atque fertilitas, ita nobilitas in Iudaea, nec in tota, sed
Hiericunte maxime, quamquam laudata et Archelaide et 5
Phaselide atque Liviade, gentis eiusdem convallibus. dos iis
praecipua suco pingui lactentibus quodamque vini sapore
in melle praedulci. sicciores ex hoc genere nicolai, sed 45.1
amplitudinis praecipuae: quaterni cubitorum longitudinem
efficiunt. minus speciosae, sed sapore car<y>otarum sorores
et ob hoc adelphides dictae proximam suavitatem habent,
non tamen eandem. tertium ex his genus patetae: nimio 5
liquore abundant, rumpitque se pomi ipsius, etiam in sua
matre, ebrietas, calcatis similis. suum genus e sicciore 46.1
turba dactylis, praelonga gracilitate curvatis interim; nam
quos ex his honori deorum damus, chydaeos appellavit Iu-
daea gens contumelia numinum insignis. in totum arentes 47.1
Thebaidi atque Arabiae macroque corpore exiles, et adsiduo
vapore torrente crustam verius quam cutem obducunt. in
ipsa quidem Aethiopia friatur haec—tanta est siccitas—
et farinae modo spissatur in panem. gignitur autem in fru- 5
tice ramis cubitalibus, folio latiore, pomo rotundo, sed
maiore quam mali amplitudine; coecas vocant. triennio
maturescunt, semperque frutici pomum est subnascente alio.
Thebaidis fructus extemplo in cados conditur cum sui ar- 48.1
doris anima. ni ita fiat, celeriter expirat marcescitque non
retostus furnis. e reliquo genere plebeiae videntur Syriae
et quas tragemata appellant. nam in alia parte Phoenices
Ciliciaeque populari etiam nomine a nobis appellantur balani. 5
eorum quoque plura genera. differunt figura rotunditatis 49.1
aut proceritatis, differunt et colore, nigriores ac rubentes.
nec pauciores fico traduntur colores, maxime tamen placent
candidi. distant et magnitudine, prout multi cubitum effecere,
quidam sunt non ampliores faba. servantur <i>i demum qui 5
nascuntur in salsis atque sabulosis, ut in Iudaea atque Cy-
renaica Africa, non item in Aegypto, Cypro, Syria, Seleucia
Assyria, quam ob rem sues et reliqua animalia ex iis sagi-
nantur. vitiati aut vetusti eius pomi signum est decidisse 50.1
candidam verrucam, qua racemo adhaeserint. Alexandri
milites palmis viridibus strangulati sunt; in Gedrosis id
factum est pomi genere, alibi copia evenit: est enim tanta
suavitas musteis, ut finis mandendi non nisi periculo fiat. 5