Iunipiris similem habet Phoenice cedrum mino- 13.52.1
rem. duo eius genera, Lycia et Phoenicia, differunt folio;
nam quae durum, acutum, spinosum habet, oxycedros vo-
catur, ramosa et nodis infesta altera, odore praestans. fruc-
tum ferunt myrti magnitudine, dulcem sapore. et maioris 53.1
cedri duo genera. quae floret, fructum non fert, fructifera
non floret, et in ea antecedentem fructum occupat novus;
semen eius cupresso simile. quidam cedrelaten vocant. ex
hac resina laudatissima. materiae vero ipsi aeternitas, ita- 5
que et simulacra deorum ex ea factitaverunt. cedrinus est
Romae in delubro Apollo Sosianus Seleucia advectus. cedro
similis in Arcadia est arbor, in Phrygia frutex vocatur cedris.