Et Aegypto multa genera quae non aliubi, 13.56.1
ante omnia ficus ob id Aegyptia cognominata. arbor moro
similis folio, magnitudine, aspectu; pomum fert non ramis,
sed caudice ipso, idque ficus est praedulcis sine granis interi-
oribus, perquam fecundo proventu scalpendo tantum ferreis 5
unguibus; aliter non maturescit. sed cum hoc factum est, 57.1
quarto die demetitur alio subnascente, septeno ita numerosa
partu per singulas aestates, multo lacte abundante. subna-
scitur, etiamsi non scalpatur, fetus quater aestate prioremque
expellit inmaturum. materies proprii generis inter utilissi- 5
mas. caesa statim stagnis mergitur—hoc est eius siccari
—et primo sidit, postea fluitare incipit, certoque eam su-
git alienus umor, qui aliam omnem rigat. cum innatare
coeperit, tempestivae habet signum.