Similis et quam Iones cerauniam vocant, trunco 13.59.1
et ipsa fertilis—pomum siliqua—; ob id quidam Aegyp-
tiam ficum dixere, errore manifesto: non enim in Aegypto
nascitur, sed in Syria Ioniaque et circa Cnidum atque in
Rhodo, semper comantibus foliis, flore candido cum vehe- 5
mentia odoris, plantigera imis partibus et ideo superficie
flavescens, sucum auferente subole. pomo antecedentis anni
circa canis ortus detracto statim alterum parit, postea floret
per arcturum, hieme fetus eius nutriente.