Aegyptus et pers<e>am arborem sui generis habet, 13.60.1
similem piro, folia retinentem. fertilitas adsidua eius, subna-
scente crastino fructu, maturitas etesiarum adflatu. pomum
longius piro, inclusum amygdalae putamine et corio, colore
herbido, sed ubi nux illi, huic prunum differens brevitate 5
ac mollitia et, quamvis blandiatur praedulcis suavitas, inno-
cuum. materies bonitate, firmitudine, nigritia quoque nihil 61.1
differens a loto. simulacra et ex ea factitavere. non eadem
gratia, quamquam fideli, materiae ex arbore quam balanum
appellavimus, magna ex parte contortae; navalis itaque tan-
tum est. at e diverso cuci in magno honore, palmae si- 62.1
milis, quando et eius foliis utuntur ad textilia. differt quod in
bracchia ramorum spargitur. pomo magnitudo quae manum
inpleat, colos fulvus, commendabili suco ex austero dulci.
lignum intus grande firmaeque duritiae, ex quo velares de- 5
tornant anulos. in eo nucleus dulcis, dum recens est; sic-
catus durescit ad infinitum, ut mandi non possit, nisi si<t>
pluribus diebus maceratus. materies crispioris elegantiae
et ob id Persis gratissima. nec minus spina celebra- 63.1
tur in eadem gente dumtaxat nigra, quoniam incorrupta
etiam in aquis durat, ob id utilissima navium costis. can-
didae facile putrescunt. aculei spinarum et in foliis, semen
in siliquis, quo coria perficiunt gallae vice. flos et coronis 5
iucundus et medicamentis utilis. manat et cummis ex ea.
sed praecipua utilitas quod caesa anno tertio resurgit. circa
Thebas haec, ubi et quercus et persea et oliva, CCC a Nilo
stadiis, silvestri tractu et suis fontibus riguo. ibi et 64.1
prunus Aegyptia, non dissimilis spinae proxime dictae, pomo
mespili, maturescens bruma nec folia dimittens. lignum in
pomo grande, sed corpus ipsum natura et copia messium
instar incolis; purgatum enim tundunt servantque eius offas. 5
silvestris fuit et circa Memphin regio tam vastis arboribus, 65.1
ut terni non quirent circumplecti, unius peculiari miraculo,
nec pomum propter usumve aliquem, sed eventum. facies
est spinae, folia habet ceu pinnas, quae tactis ab homine
ramis cadunt protinus ac postea renascuntur. 5