Ingentia exempla contra M. Varronis sen- 13.84.1
tentiam de chartis reperiuntur. namque Cassius Hemina,
vetustissimus auctor annalium, quarto eorum libro pro-
didit Cn. Terentium scribam agrum suum in Ianiculo re-
pastinantem effodisse arcam, in qua Numa, qui Romae reg- 5
navit, situs fuisset. in eadem libros eius repertos P. Cor- 85.1
nelio L. filio Cethego, M. Baebio Q. filio <T>amphilo cos., ad
quos a regno Numae colliguntur anni DXXXV. hos fuisse
e charta, maiore etiamnum miraculo, quod infossi dura-
verint—quapropter in re tanta ipsius Heminae verba 5
ponam: "Mirabantur alii, quomodo illi libri durare 86.1
possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse
quadratum circiter in media arca evinctum can-
delis quoquoversus. in eo lapide insuper libros
<III> sitos fuisse; propterea arbitrarier non com- 5
putuisse. et libros citratos fuisse; propterea ar-
bitrarier tineas non tetigisse. in iis libris scripta
erant philosophiae Pythagoricae"—eosque combustos
a Q. Petilio praetore, quia philosophiae scripta essent. hoc 87.1
idem tradit Piso censorius primo commentariorum,
sed libros septem iuris pontificii, totidem Pythagoricos fuisse;
Tuditanus tertio decimo Numae decretorum fuisse. ipse
Varro humanarum antiquitatum VII, Antias secundo 5
libros fuisse XII pontificales Latinos, totidem Graecos prae-
cepta philosophiae continentes; idem tertio et SC. ponit
quo comburi eos placuerit. inter omnes vero convenit Si- 88.1
byllam ad Tarquinium Superbum tres libros adtulisse, ex
quibus sint duo cremati ab ipsa, tertius cum Capitolio Sul-
lanis temporibus. praeterea Mucianus ter cos. prodidit
nuper se legisse, cum praesideret Lyciae, Sarpedonis ab 5
Troia scriptam in quodam templo epistulae chartam, quod
eo magis miror, si etiamnum Homero condente Aegyptus
non erat. aut cur, si iam hic erat usus, in plumbeis linteis-
que voluminibus scriptitatum constet, curve Homerus in
illa ipsa Lycia Bellerophonti codicillos datos, non epistulas, 10
tradiderit? sterilitatem sentit hoc quoque, factumque iam 89.1
Tiberio principe inopia chartae ut e senatu darentur arbitri
dispensandis; alias in tumultu vita erat.