Vnguentis cognomina dedere aliis patriae, aliis 13.4.1
suci, aliis arbores, aliis causae, primumque id scire con-
venit, mutatam auctoritatem et saepius transisse gloriam.
laudatissimum fuit antiquitus in Delo insula, postea Men-
desium. nec mixtura et compositione tantum hoc accidit, 5
sed <i>idem suci varie alibi atque alibi praevaluere aut de-
generavere. irinum Corinthi diu maxime placuit, postea 5.1
Cyzici, simili modo rhodinum Phaseli, quam gloriam abstu-
lere Neapolis, Capua, Praeneste. crocinum [in] Solis Cili-
ciae diu maxime laudatum est, mox Rhodi, oenanthinum in
Cypro, post Adramytteo, amaracinum in Coo, postea eodem 5
loco praelatum est melinum, cyprinum in Cypro, deinde
in Aegypto, ubi Mendesium et metopium subito gratius fac-
tum est. mox haec abstulit Phoenice et cyprini laudem 6.1
Aegypto reliquit. Panathenaicum suum Athenae perseveranter
optinuere. fuerat et pardalium in Tarso, cuius etiam con-
positio et mixtura oblitterata est. narcissinum quoque ex
flore narcisso desiit conponi. ratio faciendi duplex, sucus 7.1
et corpus: ille olei generibus fere constat, hoc odorum;
haec st<y>mmata vocant, illa hedysmata. tertius inter haec est
colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et
anchusa. sal adspersus olei naturam coercet. quibus an- 5
chusa adiecta est, sal non additur. resina aut cummis ad-
iciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is
evanescit atque defluit, si non sunt haec addita. unguen- 8.1
torum expeditissimum fuit primumque, ut verisimile est, e
bryo et balanino oleo, de quibus supra diximus et increvit
deinde Mendesium balanino, resina, murra, magisque etiam-
num metopi<um>. oleum hoc est amygdalis amaris expressum 5
in Aegypto, cui addidere omphacium, cardamomum, iuncum,
calamum, mel, vinum, murram, semen balsami, galbanum,
resinam terebinthinam. e vilissimis quidem hodieque est— 9.1
ob id creditum et id e vetustissimis esse—quod constat
oleo myrteo, calamo, cupresso, cypro, lentisco, mali granati
cortice. sed divulgata maxime unguenta crediderim rosa,
quae plurima ubique gignitur. itaque simplicissima rho- 5
dini mixtura diu fuit additis omphacio, flore rosae, crocino,
cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa, vino.
similis ratio et in crocino additis cinnabari, anchusa, vino. 10.1
similis et in sampsuchino admixtis omphacio, calamo. opti-
mum hoc in Cypro, Mytilenis, ubi plurima sampsuc<h>us.
miscentur et viliora genera olei e myrto, lauru, quibus ad-
ditur sampsuc<h>um, lilium, f<a>enum Gr<a>ecum, murra, casia, 5
nardum, iuncus, cinnamomum. e malis quoque cotoneis et 11.1
strutheis fit oleum, ut dicemus, melinum, quod in unguenta
transit admixtis omphacio, cyprino, sesami<n>o, balsamo, iunco,
casia, habrotono. susinum tenuissimum omnium est; con-
stat ex liliis, balanino, calamo, mel<le>, cinnamo, croco, murra; 5
et de<in> cyprinum ex cypro et omphacio et cardamomo, ca- 12.1
lamo, aspalatho, habrotono; aliqui et cyperum addunt et m<u>r-
ram et panacem. hoc optimum Sidone, mox Aegypto. si
non addatur sesaminum oleum, durat et quadriennio; exci-
tatur cinnamomo. telinum fit ex oleo recenti, cypiro, cala- 13.1
mo, meliloto, f<a>eno Graeco, melle, maro, amaraco. hoc
multo erat celeberrimum Menandri poetae comici aetate;
postea successit propter gloriam appellatum megalium, ex
oleo balanino, calamo, iunco, xylobalsamo, casia, resina. 5
huius proprietas ut ventiletur in coquendo, donec desinat
olere; rursus refrigeratum odorem suum capit. singuli quo- 14.1
que suci nobilia unguenta faciunt: in primis malobathrum,
postea iris Illyrica et Cyzicena amaracus, herbarum utra-
que. vel pauca his et alia alii miscent; qui plurima, alter-
utri mel, salis florem, omphacium, agni folia, panacem. 5
externa omnia et prodigiosa cinnamomino pretia: adicitur 15.1
cinnamo balaninum oleum, xylobalsamum, calamus, iunci,
balsami semina, murra, mel odoratum. unguentorum hoc
crassissimum. pretia ei a 𐆖 XXXV ad 𐆖 CCC. nardinum
sive foliatum constat omphacio aut balanino, iunco, costo, 5
nardo, amomo, murra, balsamo. in hoc genere conveniet 16.1
meminisse herbarum, quae nardum Indicum imitarentur,
species VIIII a nobis esse dictas: tanta materia adulterandi
est. omnia autem acutiora fiunt costo, amomo, quae maxime
nares feriunt, crassiora murra suavioraque, medicinae autem 5
utiliora croco, acerrima per se amomo; hoc et capitis dolores
facit. quidam satis habent adspergere quae sunt pretio-
sissima ceteris decoctis, inpendio parcentes, sed non est
eadem vis nisi una decoctis. murra et per se unguentum 17.1
facit sine oleo, stacte dumtaxat, alioqui nimiam amaritudi-
nem adfert. cyprino viride fit, susino unguinosum, Men-
desio nigrum, rhodino candidum, murra pallidum. haec sunt
antiquae inventionis genera et postea officinarum furta. 5
  Nunc dicetur cumulus ipse deliciarum et summa auc-
toritas rei. ergo regale unguentum, appellatum quoniam 18.1
Parthorum regibus ita temperatur, constat myrobalano, costo,
amomo, cinnamo comaco, cardamomo, nardi spica, maro,
murra, casia, styrace, ladano, opobalsamo, calamo iuncoque
Syri<i>s, oenanthe, malobathro, serichato, cypro, aspalatho, 5
panace, croco, cypiro, amaraco, loto, melle, vino. nihilque
eius rei causa in Italia victrice omnium, in Europa vero
tota praeter irim Illyricam et nardum Gallicum gignitur.
nam vinum et rosa et myrti folia oleumque communia fere
omnium terrarum intellegantur. 10