Aethiopia Aegypto contermina insignes arbores 13.90.1
non fere habet praeter liniferam, qualis Indorum atque Ara-
biae dicta est. propior tamen huic natura lanae maiorque
folliculus granati modo mali, similesque et inter se arbores
ipsae. praeter hanc palmae, quales retulimus. insularum 5
arbores ambitu Aethiopiae et nemora odorata in mentione
earum dicta sunt.