Fit vinum et ex aqua ac melle tantum. quin- 14.113.1
quennio ad hoc servari caelestem iubent. alii prudentiores
statim ad tertias partes decocunt et tertiam veteris mellis
adiciunt, dein XL diebus canis ortu in sole habent. alii
diffusa ita decimo die obturant. hoc vocatur hydromeli et 5
vetustate saporem vini adsequitur, nusquam laudatius quam
in Phrygia. quin et acetum melle temperabatur: adeo 114.1
nihil intemptatum vitae fuit. oxymeli hoc vocarunt, mellis
decem libris, aceti veteris heminis quinque, salis marini
libra, aquae pluviae sextari<i>s quinque suffervefactis deciens,
mox elutriatis atque ita inveteratis. omnia ab Themisone 5
summo auctore damnata. et Hercules coactus usus eorum 115.1
videri potest, nisi si quis naturae opus esse credit aromati-
ten et ex unguentis vina conposita aut ut biberentur genuisse
eam frutices. ita sunt cognitu iucunda sollertiae humanae
nomine omnia exquirentis. nihil quidem ex <i>is anno durare, 5
praeterquam quae vetustate ipsa fieri diximus, et plura ne
tricenis quidem diebus, non erit dubium.