Sunt et in vino prodigia. dicitur in Arcadia 14.116.1
fieri quod fecunditatem feminis inportet, viris rabiem, at
in A<c>h<a>ia maxime circa C<e>r<y>niam abigi partum vino atque
etiam si uvam edant gravidae, cum differentia in gustatu
non sit. Troezenium vinum qui bibant negantur generare. 117.1
Thas<i>os duo genera vini diversa facere proditur, quo som-
nus concilietur, alterum vero quo fugetur. apud eosdem
vitis theriaca vocatur, cuius et vinum et uva contra serpen-
tium ictus medetur; liba<n>odes turis odore, ex qua diis pro- 5
libant. e diverso aspendios damnata aris; ferunt eam nec
ab alite ulla attingi. Thasiam uvam Aegyptus vocat apud
se praedulcem, quae solvit alvum; est contra Lycia, quae
soluta<m> firmat. Aegyptus et ecbolada habet abortus facien-
tem. vina in apothecis canis ortu mutantur quaedam postea- 118.1
que restituuntur sibi. sic et mari navigato, cuius iactatus
<i>is quae duraverint tantum vetustatis adicere sentitur, quan-
tum habuerint.