Magna et collecto iam vino differentia in caelo. 14.132.1
circa Alpes ligneis vasis condunt tectisque cingunt atque
etiam hieme gelida ignibus rigorem arcent. rarum dictu,
sed aliquando visum, ruptis vasis stetere glaciatae moles,
prodigii modo, quoniam vini natura non gelascit; alias ad 5
frigus stupet tantum. mitiores plagae doliis condunt info- 133.1
diuntque terrae tota aut ad portionem situs. it<a> caelum
prohibent, alibi vero inpositis tectis arcent, traduntque et
haec praecepta: latus cellae vinariae aut certe fenestras
obverti in aquilonem oportere vel utique in exortum aequi- 5
noctialem. sterculinia et arborum radices procul abesse om-
niaque odoris evitandi, facillimo in vina transitu, ficos utique
et caprificos; doliis etiam intervalla dari, ne inter sese vitia 134.1
serpant contagione vini semper ocissima. quin et figuras
referre; ventriosa ac patula minus utilia. picari oportere
protinus a canis ortu, postea perfundi marina aqua aut salsa,
dein cinere e sarmentis aspergi vel argilla, abstersa murra 5
suffiri ipsasque saepius <c>ellas. inbecilla vina demissis in
terram doliis servanda, valida expositis. numquam inplenda, 135.1
et quod supersit passo aut defruto perunguendum admixto
croco pistave iri cum sapa. sic opercula doliorum medi-
canda addita mastiche aut pice Bruttia. aperiri vetant nisi
sereno die, vetant austro flante lunave plena. flos vini 136.1
candidus probatur; rubens triste signum es<se>, si non is
vini colos sit, item vasa incalescentia operculave sudantia.
quod celeriter florere coeperit odoremque trahere, non fore
diutinum. ipsa quoque defruta ac sapa<s>, cum sit caelum 5
sine luna, hoc est in sideris eius coitu, neque alio die co-
qui iubent, praeterea plumbeis vasis, non aereis, nucibus-
que iuglandibus additis; eas enim fumum excipere. Cam-
paniae nobilissima exposita sub diu in cadis verberari sole,
luna, imbre, ventis aptissimum videtur. 10