Ac si quis diligentius reputet, in nulla parte 14.137.1
operosior vita est—ceu non saluberrimum ad potus aquae
liquorem natura dederit, quo cetera omnia animalia utuntur;
at nos vinum bibere et iumenta cogimus—tantoque opere,
tanto labore et inpendio praestat quod hominis mentem 5
mutet ac furorem gignat, milibus scelerum ob id editis,
tanta dulcedine, ut magna pars non aliud vitae praemium
intellegat. quin immo, ut plus capiamus, sacco frangimus 138.1
vires, et alia inritamenta excogitantur ac bibendi causa etiam
venena concipiuntur, aliis cicutam praesumentibus, ut bibere
mors cogat, aliis pumicis farinam et quae referendo pudet do-
cere. cautissimos ex iis in balineis coqui videmus exanimes- 139.1
que efferri, iam vero alios lectum expectare non posse, immo
vero nec tunicam, nudosque ibi protinus et anhelos ingentia
vasa corripere, velut ad ostentationem virium, ac plena in-
fundere, ut statim vomant rursusque hauriant, idque iterum 5
tertiumque, tamquam ad perdenda vina geniti et tamquam
effundi illa non possint nisi per corpus humanum! h<u>c 140.1
pertinent peregrinae exercitationes et volutatio in caeno ac
pectorosa cervicis repandae ostentatio. per omnia haec prae-
dicatur sitis quaeri. iam vero quae in bibendo certamina,
quae vasa adulteriis caelata, tamquam per se parum doceat 5
libidines temulentia! ita vina ex libidine hauriuntur, atque
etiam praemio invitatur ebrietas et, si dis placet, emitur.
alius, ut quantum biberit, tantum edit, pretium vinolentiae
lege accipit, alius quantum alea quaesierit, tantum bibit.
tunc avidi matronam oculi licentur, graves produnt maritum, 141.1
tunc animi secreta proferuntur. alii testamenta sua nuncu-
pant, alii mortifera elocuntur rediturasque per iugulum
voces non continent—quam multis ita interemptis!—
volgoque veritas iam attributa vino est. interea, ut optime 5
cedat, solem orientem non vident ac minus diu vivunt. hinc
pallor et genae pendulae, oculorum ulcera, tremulae manus 142.1
effundentes plena vasa—quae sit poena praesens—, fu-
riales somni et inquies nocturna praemiumque summum
ebrietatis libido portentosa ac iucundum nefas. postero die
ex ore halitus cadi ac rerum omnium oblivio morsque me- 5
moriae. rapere se ita vitam praedicant, cum priorem diem
cotidie perdant; illi vero et venientem. Tiberio Claudio 143.1
principe ante hos annos XL institutum, ut ieiuni biberent
potiusque vinum antecederet cibos, externis et hoc artibus
ac medicorum placitis novitate semper aliqua sese commen-
dantium. gloriam hac virtute Parthi quaerunt, famam apud 144.1
Graecos Alcibiades meruit, apud nos cognomen etiam No-
vellius Torquatus Mediolanensis, ad proconsulatum usque
praeturae honoribus gestis, tribus congiis—unde et cog-
nomen illi fuit—epotis uno impetu, spectante miraculi 5
gratia Tiberio principe, in senecta iam severo atque etiam
saevo alias. et ipsi iuventa ad merum pronior fuerat, eaque 145.1
commendatione credidere L. Pisonem urbis curae ab eo
d<e>lectum, quod biduo duabusque noctibus perpotationem
continuasset apud ipsum iam principem. nec alio magis
Drusus Caesar regenerasse patrem Tiberium ferebatur. Tor- 146.1
quato rara gloria, quando et haec ars suis legibus constat,
non labasse sermone, non levatum vomitione nec alia cor-
poris parte, dum biberet, matutinas obisse <sine> iniuria vigilias,
plurimum hausisse uno potu, plurimum praeterea aliis mi- 5
noribus addidisse, optima fide non respirasse in hauriendo
neque expuisse nihilque ad elidendum in pavimentis sonum
ex vino reliquisse, diligenti scito legum contra bibendi falla-
cias. Tergilla Ciceronem M. F. binos congios simul haurire 147.1
solitum ipsi obicit Marcoque Agrippae a temulento scyphum
inpactum. etenim haec sunt ebrietatis opera. sed nimirum
hanc gloriam auferre Cicero voluit interfectori patris sui
M. Antonio. is enim ante eum avidissime adprehenderat 148.1
hanc palmam edito etiam volumine de sua ebrietate,
quo patrocinari sibi ausus adprobavit plane, ut equidem ar-
bitror, quanta mala per temulentiam terrarum orbi intulisset.
exiguo tempore ante proelium Actiacum id volumen evomuit, 5
quo facile intellegatur ebrius iam sanguine civium et tanto
magis eum sitiens. namque et haec necessitas vitium co-
mitatur, ut bibendi consuetudo augeat aviditatem, scitumque
est Scytharum legati, quanto plus biberint, tanto magis sitire
Parthos. 10