Vites iure apud priscos magnitudine quoque inter 14.9.1
arbores numerabantur. Iovis simulacrum in urbe Populonio
ex una conspicimus tot aevis incorruptum, item Massiliae
pateram. Metaponti templum Iunonis vitigineis columnis stetit.
etiam nunc scalis tectum Ephesiae Dianae scanditur una 5
vite Cypria, ut ferunt quoniam ibi ad praecipuam amplitu-
dinem exeunt. nec est ligno ulli aeternior natura. verum
ista ex silvestribus facta crediderim; hae vites tonsura 10.1
annua coercentur, et vis earum omnis evocatur in palmites
aut deprimitur in propagines, sucique tantum gratia ex <i>is
<p>e<t>itur pluribus modis ad caeli mores solique ingenia. in
Campano agro populis nubunt, maritasque conplexae atque 5
per ramos earum procacibus bra<c>chiis geniculato cursu scan-
dentes cacumina aequant, in tantum sublimes, ut vindemitor
auctoratus rogum ac tumulum excipiat, nulla fine crescendi, 11.1
vidique <i>am po<r>ti<c>us, villas et domos ambiri singularum pal-
mitibus ac sequacibus loris. quodque memoria dignum inter
prima Valerianus quoque Cornelius existimavit, una
vitis Romae in Liviae porticibus subdiales inambulationes 5
umbrosis pergulis opacat, eadem duodenis musti amphoris
fecunda. ulmos quidem ubique exu<p>erant, miratumque alti- 12.1
tudinem earum Ariciae ferunt legatum regis Pyrrhi Cineam
facete lusisse in austeriorem gustum vini, merito matrem
eius pendere in tam alta cruce. rum<p>otinus vocatur et alio
nomine opulus arbor Italiae Padum transgressis, cuius ta- 5
bulata in orbem patula replent puroque perductae dracone
in palmam eius inde sub re<c>t<o>s ramorum digitos flagella
dispergunt. eaedem modici hominis altitudine adminiculatae 13.1
sudibus horrent, vineamque faciunt alia<e> inprobo reptatu
pampinorumque per i<n>an<ia o>mn<i>a discursu atria media con-
plentes. tot differentias vel sola tantum Italia recipit. stat
provinciarum aliquarum per se vitis sine ullo pedamento, 5
arcus suos in se colligens et brevitate crassitudinem pascens.
vetant hoc aliubi venti, ut in Africa et Narbonensis pro- 14.1
vinciae partibus, ubi excrescere ultra suos pollices prohi-
bitae semperque pastinatis similes herbarum modo vagantur
per arva ac sucum terrae passim uvis bibunt, quae ob id
magnitudinem infantium puerorum in interiore parte Africae 5
exsuperant. vina non alibi tristiora, sed uva non alibi gratior
callo, unde possit invenisse nomen durus acinus. namque 15.1
genera magnitudine, colore, saporibus acini innumera etiam-
num multiplicantur vino. hic purpureo lucent colore, illic
fulgent roseo nitentque viridi; candicans enim nigerque vul-
gares. tument vero mammarum modo bumasti, praelongis 5
dactyli porriguntur acinis. est et illa naturae lascivia, ut
praegrandibus adhaereant parvi comites, suavitate certantes;
leptorragas has vocant. durant aliae per hiemes, pensili 16.1
concamaratae nodo. aliae in sua tantum continentur anima,
ollis fictilibus et insuper doliis inclusae, stipatae vinaceis
circumsudantibus. aliis gratiam, qui et vinis, fumus adfert,
fabrilisque in e<o> gloria<m> praecipua<m> fornacibus Africae Ti- 5
beri Caesaris auctoritas fecit; ante eum Raeticis prior mensa
erat u<v>is e<x> Veroniensium agro. quin et patientia nomen
acinis dat passis. conduntur et musto uvae ipsaeque vino 17.1
suo inebriantur. aliae decocto in musto dulcescunt, aliae
vero subolem novam in ipsa matre expectant tral<u>cidae
vitro, additque acinis eandem quam in doliis amphorisve
duratricem illam firmitatem austeritas picis infusa pediculo. 5
iam inventa vitis per se in vino picem resipiens, Viennensem 18.1
agrum nobilitans Taburno Sotanoque et <H>el<v>ico generibus,
non pridem ha<e>c inlustrata atque Vergili vatis aetate in-
cognita, a cuius obitu XC aguntur anni. quid, quod inserta 19.1
castris summam rerum imperiumque continet centurionum
in manu vitis et opimo praemio tardos ordines ad lentas
perducit aquilas atque etiam in del<ic>tis p<o>enam ipsam ho-
norat? nec non vineae oppugnationum dedere rationem. 5
nam in medicaminibus adeo magnum obtinent locum, ut per
sese vino ipso remedia sint.