Apianis apes dedere cognomen, praecipue earum avidae. 14.24.1
ex iis duo genera lanugine et ips<a> pubescunt. distant quod
altera celerius maturescit, quamquam et altera properante.
situs frigidi <i>is non respuuntur, et tamen nullae celerius
imbre putrescunt. vina primo dulcia austeritatem annis ac- 5
cipiunt. Etruria nulla magis vite gaudet. et hactenus po- 25.1
tissima nobilitas datur peculiaribus atque vernaculis Italiae;
ceterae advenere. <e> Chio Thasove Graecula non inferior
Aminneis bonitate, praetenera acino et uva tam parva, ut
nisi pinguissimo solo colere non prosit. eugeniam Tauro- 5
menitani colles cum generositatis cognomine misere Albano
tantum agro, quoniam translata statim mutatur. namque est
aliquis tantus locorum amor, ut omnem in <i>is gloriam suam
relinquant nec usquam transeant totae. quod et in Raetica 26.1
Allobrogicaque, quam supra picatam appellavimus, evenit,
domi nobilibus nec agnoscendis alibi. fecundae tamen boni-
tatis vice copiam praestant, eugenia ferventibus locis, Rae-
tica temperatis, Allobrogica frigidis, gelu maturescens et 5
colore nigra. ex <i>is quas adhuc diximus, sed etiam e nigris, 27.1
vina vetustate in album colorem transeunt. reliquae igno-
biles, aliquando tamen caeli aut soli opera non fallunt ve-
tustatem, sicuti Faecenia et cum ea florens Biturigiaca, acino
rarior, numquam floris obnoxii, quoniam antecedunt ventis- 5
que et imbribus resistunt, meliores tamen algentibus locis
quam calidis, umidis quam sitientibus. visulla grandi magis 28.1
quam denso uvarum partu, inpatiens variantis caeli, sed
contra tenorem unum algoris aestusve constans. quae minor
est ex eo genere, melior. in eligendo solo morosa, pingui
putrescit, gracili omnino non provenit; mediam temperiem 5
delicate quaerit, ob hoc Sabinis collibus familiaris. uva
eius indecora visu, sapore iucunda. nisi matura protinus
rapitur, etiam non putrescens cadit. contra grandines eam
tuetur foliorum amplitudo atque duritia.