Insignes iam colore inter purpureas nigrasque helvolae 14.29.1
saepius variantes et ob id varianae a quibusdam appellatae.
praefertur in <i>is nigrior; utraque alternis annis fertilis, sed
melior vino, cum parcior. et praeciae duo genera magni-
tudine acini discernuntur, quibus materies plurima uvaque 5
ollis utilissima; folium apio simile. baliscam Dyrrachini
celebrant, Hispaniae coccolobin vocant. rarior uva, aestus
austrosque tolerat, capiti inimica, copia larga. Hispaniae 30.1
duo genera eius faciunt, unum oblongo acino, alterum ro-
tundo; novissimas vindemiant. quo dulcior est coccolobis,
hoc melior. sed et austera transit in dulcem vetustatem,
et quae dulcis fuit in austeritatem; tunc Albano vino aemu- 5
lantur. tradunt vesicae vitiis utilissimum ex iis potum.
albuelis summis arboribus fertilior est, visulla imis; quam 31.1
ob rem circa easdem satae diversitate naturae locupletant.
inerticulam e nigris appellavere, iustius sobriam dicturi, in-
veterato praecipue commendabilem vino, sed viribus in-
noxiam, si quidem temulentiam sola non facit. 5