Catonum ille primus, triumpho et censura 14.44.1
super cetera insignis, magis tamen etiamnum claritate litte-
rarum praeceptisque omnium rerum expetendarum datis
generi Romano, inter prima vero agrum colendi, ille aevi
confessione optimus ac sine aemulo agricola, pauca attigit 5
vitium genera, quarundam ex <i>is iam etiam nominibus abo-
litis. separatim toto tractatu sententia eius indicanda est, 45.1
ut in omni genere noscamus quae fuerint celeberrima anno
DC urbis, circa captas Carthaginem ac Corinthum, cum su-
premum is diem obiit, et quantum postea CCXXX annis
vita profecerit. ergo de vitibus uvisque ita prodidit: "Qui 46.1
locus vino optimus dicetur esse et ostentus solibus,
Amin<n>ium minusculum et geminum eugenium, hel-
vium minusculum conserito. qui locus crassior
aut nebulosior, Amin<n>ium maius aut Murgentinum, 5
Apicium, Lucanum serito. ceterae vites miscellae
maxime in quemvis agrum conveniunt. in olla
vinaceis conduntur Amin<n>ium minusculum et maius
et Apicium, eadem in sapa et musto, in lora recte
conduntur. quas suspendas duracinas, Amin<n>ias 10
maiores, vel ad fabrum ferrarium pro passis hae
recte servantur." nec sunt vetustiora de illa re Latinae 47.1
linguae praecepta. tam prope ab origine rerum sumus.
Ami<n>neam proxime dictam Varro Scantianam vocat.
  In nostra aetate pauca exempla consummatae huius artis
fuere, verum eo minus omittenda, ut noscantur etiam prae- 5
mia, quae in omni re maxime spectantur. summam ergo 48.1
adeptus est gloriam Acilius Sthenelus e plebe libertina LX
iugerum non amplius vineis excultis in Nomentano agro
atque CCCC nummum venumdatis. magna fama et Vetuleno 49.1
Aegialo, perinde libertino, fuit in Campania rure Liternino,
maiorque etiam favore hominum, quoniam ipsum Africani
colebat exilium; sed maxima, eiusdem Stheneli opera, Rem-
mio Palaemoni, alias grammatica arte celebri, in hisce vi- 5
ginti annis mercato rus DC nummum in eodem Nomentano
decimi lapidis ab urbe deverticulo. est autem usquequaque 50.1
nota vilitas mercis per omnia suburbana, ibi tamen maxime,
quoniam et neglecta indiligentia praedia paraverat ac ne in
pessimis quidem elegantioris soli. haec adgressus excolere
non virtute animi, sed vanitate primo, quae nota mire in illo 5
fuit, pastinatis de integro vineis cura Stheneli, dum agrico-
lam imitatur, ad vix credibile miraculum perduxit, intra
octavum annum CCCC nummum emptori addicta pendente
vindemia. cucurritque non nemo ad spectandas uvarum in 51.1
iis vineis strues, litteris eius altioribus contra id pigra vici-
nitate sibi patrocinante, novissime Annaeo Seneca, principe
tum eruditorum ac potentia, quae postremo nimia ruit super
ipsum, minime utique miratore inanium, tanto praedii huius 5
amore capto, ut non puderet inviso alias et ostentaturo tra-
dere palmam eam, emptis quadriplicato vineis illis intra
decimum fere curae annum. digna opera quae in Caecubis 52.1
Setinisque agris proficeret, quando et postea saepenumero
septenos culleos singula iugera, hoc est amphoras centenas
quadragenas, musti dedere! ac ne quis victam in hoc anti-
quitatem arbitretur, idem Cato denos culleos redire ex 5
iugeribus scripsit, efficacibus exemplis non maria plus te-
merata conferre mercatori, non in Rubrum litus Indicumve
merces petitas quam sedulum ruris larem.