Verum inter haec subit mentem, cum sint 14.87.1
genera nobilia, quae proprie vini intellegi possint, LXXX
fere in toto orbe, duas partes ex hoc numero Italiae esse,
praeterea longe ante cunctas terras. et hinc deinde altius
cura serpit, non a primordio hanc gratiam fuisse, auctorita- 5
tem post DC urbis annum coepisse. Romulum 88.1
lacte, non vino, libasse indicio sunt sacra ab eo instituta,
quae hodie custodiunt morem. Numae regis Postumi<a> lex
est: "Vino rogum ne respargito." quod sanxisse illum
propter inopiam rei nemo dubitet. eadem lege ex inputata 5
vite libari vina diis nefas statuit, ratione excogitata ut pu-
tare cogerentur alias aratores et pigri circa pericula ar-
busti. M. Varro auctor est Mezentium Etruriae regem auxi-
lium Rutulis contra Latinos tulisse vini mercede quod tum
in Latino agro fuisset. non licebat id feminis Romae 89.1
bibere. invenimus inter exempla Egnati Maetenni uxorem,
quod vinum bibisset e dolio, interfectam fusti a marito, eum-
que caedis a Romulo absolutum. Fabius Pictor in an-
nalibus suis scripsit matronam, quod loculos in quibus 5
erant claves cellae vinariae resignavisset, a suis inedia mori 90.1
coactam, Cato ideo propinquos feminis osculum dare, ut
scirent an temetum olerent. hoc tum nomen vin<o> erat, unde
et temulentia appellata. Cn. Domitius iudex pronuntiavit mu-
lierem videri plus vini bibisse quam valitudinis causa, viro 5
insciente, et dote multavit. diuque eius rei magna parsimonia
fuit. L. Papirius imperator adversus Samnites dimicaturus 91.1
votum fecit, si vicisset, Iovi pocillum vini. denique inter
dona sextarios datos <lactis> invenimus, nusquam vini. idem
Cato cum in Hispaniam naviga<ss>et, unde cum triumpho re-
diit: "Non aliud vinum", inquit, "bibi quam rem<ige>s," 5
in tantum dissimilis istis qui etiam convivis alia quam si-
bimet ipsis ministrant aut procedente mensa subiciunt.