Apothecas fuisse et diffundi solita vina anno 14.94.1
DCXXXIII urbis apparet indubitat<o> Opimiani vini argumento.
iam intellegent<i>s suum bonum Italiae nondum tamen ista
genera in claritate erant; itaque omnia tunc genita unum
habent consulis nomen. sic quoque postea diu transmarina 95.1
in auctoritate fuerunt et ad avos usque nostros, quin et
Falerno iam reperto, sicut apparet ex illo comico versu:
    "Quinque Thasi vini depromam, <b>ina Falerni."
P. Licinius Crassus L. I<u>lius Caesar censores anno urbis 5
conditae DCLXV edixerunt, "ne quis vinum Graecum,
Amin<n>iumque octonis aeris singula quadrantalia
venderet." haec enim verba sunt. tanta vero Graeco vino
gratia erat, ut singulae potiones in convictu darentur.
quibus vinis auctoritas fuerit sua i<uv>en<t>a, M. Varro his 96.1
verbis tradit: "L. Lucullus puer apud patrem num-
quam lautum convivium vidit, in quo plus semel
Graecum vinum daretur: ipse cum rediit ex Asia,
milia cadum congiarium divisit amplius centum. 5
C. Sentius, quem praetorem vidimus, Chium vinum
suam domum inlatum dicebat tum primum, cum
sibi cardiaco medicus dedisset: Hortensius super
X cadum heredi reliquit." hactenus Varro. quid? 97.1
non et Caesar dictator triumphi sui cena vini Falerni am-
phoras, Chii cados in convivia distribuit? idem Hispaniensi
triumpho Chium et Falernum dedit, epulo vero in tertio
consulatu suo Falernum, Chium, Lesbium, Mamertinum, quo 5
tempore primum quattuor genera vini adposita constat.
postea ergo reliqua omnia in nobilitatem venere et circiter
DCC urbis annum.