Interim quae sunt communia et pomis omni- 15.106.1
busque sucis saporum genera XIII reperiuntur: dulcis, sua-
vis, pinguis, amarus, austerus, acer, acutus, acerbus, acidus,
salsus. praeter haec tria sunt genera mirabili maxime na-
tura: unum in quo plures pariter sentiuntur sapores, ut 5
vinis; namque in <i>is et austerus et acutus et dulcis et su-
avis, omnes alieni. alterum est genus in quo sit et alienus 107.1
quidem, sed et suus quidam ac peculiaris, ut in lacte; si
quidem inest ei quod tamen iure dici dulce et pingue et
suave non possit, optinente lenitate, quae ipsa succedit in
saporis vicem. nullus hic aquis ne<c> sucus, ut tamen eo 108.1
ipso fiat aliquis ac suum genus faciat. sentiri quidem aqu<a>e
saporem ullum sucumve vitium est. magnum his omnibus
in odore momentum et magna cognatio; qui et ipse nullus
est aquis aut, si sentitur omnino, vitium est. mirum tria na- 5
turae praecipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine
suco: aquas, aëra, ignes.