Ergo sucorum vinosi piro, moro, myrto, mi- 15.109.1
nime, quod miremur, uvis; pingues olivae, lauro, nuci iu-
glandi, amygdalis; dulces uvis, ficis, palmis; aquosus prunis.
magna differentia et in colore suci: sanguineus moris, cera-
sis, cornis, uvis nigris; idem albis candidus, lacteus in ca- 5
pite ficis, in corpore non item, spumeus malis, nullus Persi-
cis, cum praesertim duracina suco abundent. sed quis eius
ullum dixerit colorem? sua et in odore miracula: malis 110.1
acutus, Persicis dilutus, dulcibus nullus. nam et vinum tale
sine odore, tenue odoratius multoque celerius talia ad usum
veniunt quam pinguia. quae odorata, non eadem in gustu
tenera, quia non sunt pariter odor et sapor. quam ob rem 5
citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadam<t>enus et
cotoneis, nullusque odor ficis.